# Super Cantica Canticorum Expositio 2.3

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.3

Ligna sylvestria esui hominum habiles fructus non gignunt; malus vero quod gignit, congrue et salubriter homines edunt. Merito ergo per malum Christus, per sylvestria vero ligna caeteri homines figurantur; quia in solo Christo cibum salutis quoties quaerimus invenimus; in ejus verbis et exemplis animas nostras fructu suavi et salubri reficimus. Ipse est quippe lignum vitæ, (a) quod nobis tribuit. Ipse est qui dum nobis semetipsum inspirat, animam pascit. In caeteris vero si quid refocillationis invenimus, non quod illorum, sed quod Christi est, ab illis sumimus; quia quidquid in eis praeter Deum est, morliferum nobis procul dubio invenimus. (Vers. 3.) Sub umbra illius quem desiderabam, sedi; et fructus ejus dulcis gutturi meo.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
