# Super Cantica Canticorum Expositio 2.9

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.9

Ac si diceret: Hanc vocem dilecti mei sponsi esse recognosco, hanc ab ejus ore semper audire desidero, quia in hoc video quantum me diligat, cum me ab amplexibus ejus desiderabilibus impediri prohibeat. Ad hos amplexus qualiter pervenerit, subito narrat, dicens: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Ad amplexus sponsaesuaeChristus venire disponens, humanitatem nostram dignanter assumpsit. Ad quod mysterium peragendum, quasi saliens in montibus venit, quia quaedam opera inter homines ostendit, quæ valde sublimia et super homines esse perspiciens humanum genus admirari potuit, attiogere non potuit. Quod enim de virgine natus est quod ad vagientem adorandum ire pastores angelus admonuit, magos stella perduxit; quod pendens in cruce qua hora voluit spiritum emisit; quod mortuus tertia die seipsum suscitavit, quod coelum ingressus, Spiritum sanctum quibus sibi placuit donavit; quod fidei suae per piscatores et idiotas mundum subjugavit; haec faciens quasi in montibus ambulavit, quo eum nulla creatura a sequi valuit. In his nimirum operibus colles transilivit, quia sanctos omnes, quantumcunque excreverint, potentia suae operationis transcendit. De quo et sequitur: (Vers.9.) Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. Similis capreae bene esse dicitur, quia ex Synagoga carnem traxit, quæ per capream ostenditur. Et quia ex antiquorum sanctorum stirpe progenitus est, quasi binnulus cervorum recte esse perhibetur. Sequitur: (Vers. 9.) En ipse stat post parietem nostrum, aspiciens per fenestras, (a) prospiciens per cancellos.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
