Latin
Chapter 3
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 3.11
Unproofread scanNot analysed yet
Mater Christi beata Maria esse creditur, quae coronavit eum diademate, quia humanitatem nostram ex ea ipse assumpsit, sicut in Evangelio recitatur (Matth. I). El hoc in die desponsationis ejus et in die hætitiæ cordis ejus factum esse dicitur, quia quando unigenitus Filius Dei divinitatem suam humanitati nostrae copulare voluit, quando per bonam voluntatem suam tempore opportuno Ecclesiam(o)suam sibi assumere placuit, tunc cum charitatis exsultatione carnem nostram ex mater Virgine suscipere voluit. In qua cum doloribus pro tempore vivens,de redemptione nostra vehementer exsultavit. Sed cum diadema pro gloria assumatur,in humanitatis autem susceptione non gloria Verbi Dei, sed humilitas esse cognoscatur, quomodo humanitate nostra quasi diadcmate coronatus fuisse dicitur? Sed cum ipsa ejus incarnatio vere gloria nostra fuerit, quia membra ejus sumus propter communionem corporis, diadema membrorum bene capitis Scriptura prædixit. Hic itaque quia a sponsa laudatur, et ipse vicissim sponsam laudare dignatur, dicens: