Latin
Chapter 3
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 3.2
Unproofread scanNot analysed yet
(Cap. III. —Verse 1.) In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. 1. Lectulum sibi sancta anima per noctas facit, dum omnes perturbationes mundi fugiens, secretam comparat, in quo requiescit. In hoc lectulo quem diligit quaerit, quia dum ab omnibus sollicitudinibus mundi vacat, in ejus inquisitione quomodo ad illum perveniat, non quescit. Notandum est autem quia per noctes quaerit, qui modo in hoc mundo vivit, et perfecte tenebras temporalitatis(c) a se excutit. Quas quo graviores patitur, eo ferventius quærit eum, quo invento. tenebras amplius non patietur. Sed quia quem quaerit, nunpuam perfecte in hoc mundo invenit, ideo subjungit: Quaesivi illum et non inveni. Quia vero maximo desiderio aestuat, et quidquid tenet, ei non sufficit, donec dilectum inveniat, ideo constantiam inquisitionis subjungit, dicens: (Vers. 2.) Surgam, circuibo civitatem: per vicos et plaleas quæram quem diligit, anima mea: quæ sivi illum, et non inveni. Quid per civitatem in hoc loco, nisi Ecclesiam; quid per vicos civitatis, nisi spiritales quosque accipimus Qui dum (d) ad Ecclesiam toto corde gradiuntur, angustam viam tenent, qua ad vitam perducantur. Per lateas autem, saeculares designantur. qui dum voluptates suas multas sequuntur, latas vias gradiuntur. Surgit ergo sponsa e et civitatem circuit, quia perfecta anima quae visibilia fastidit, omnes sanctos qui sunt vel fuerunt in Ecclesia, mente conspicit, si quid forte in eorum actibus reperit quod imitando, ad sponsi inventionem aliquando pervenire possit. Per vicos autem et per plateas quaerit, quia dum per bonorum imitationem ad dilecti familiares amplexus pervenire satagit, non solum in spiritalibus, sed et in ipsis etiam carnalibus aliquando invenit quod imitari digne possit. Sed postquam laborem geminatum insinuavit, iterum difficultatem inventionis subdit, dicens: Quæsivi illum, et non inveni. Sed dum quaerit et non invenit, ipsa etiam quaeritur et invenitur, et ideo subditur: (Vers. 3.) Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem dtligit anima mea vidistis?