# Super Cantica Canticorum Expositio 3.9

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/3.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/3.9

Salomon quippe pacificus interpretatur. Quid ergo per Salomonem, nisi Christus intelligitur, de quo scriptum est: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum? Ephes. II, 14.). Salomoni ergo lectulum facimus, quando a mundi sollicitudinibus omnino cessamus, dum in solo desiderio Christi libenter pausamus, eique, ut nobiscum pauset, cor ab omni terrena cupiditate mundamus. Denarius autem numerus si per senarium multiplicetur, nimirum sexaginta complentur. Per denarium itaque Decalogum legis accipimus, per senarium autem totum hoc tempus intelligimus quod sex diebus operatoriis volvi videmus. Per sexaginta igitur fortes omnes perfectos qui fuerunt ante nos in Ecclesia intelligimus; qui dum docem praecepta legis quo spiritalius,eo fortius in sex diebus compleverunt, quasi sexagenarium numerum perfecerunt. Hilectulum Salomonis ambiunt,quia mentem sanctam in qua Christus pausat verbis et exemplis muniunt, quibus ab aditu mentis venientes hostes repellunt, dum ipsam mentem exemplis sustinent, scriptis erudiunt. Hi tenent gladios, et ad bella doctissimi existunt, quia dum verbum Dei opere complent, quod corde sciunt, magis ac magis semper docti hostem suum, daemonem scilicet, sapientia etfortitudine vincunt. Per gladium enim, verbum Dei designatur, per manus autem quibus gladios tenent ipsa opera figurantur. De quibus bene subditur Uniuscu jusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. Quid per cnsem, nisi rigorem conversationis; et quid per femur, nisi carni appetitum accipimus? Electi ergo quique, qui jam ad perfectionem vitae provecti sont, semper ensem super femur suum ferunt, quia rigore conversationis appetitum carnis assidue frangunt, ne hostis quem in nocte hujus mundi timent, repente veniens, mollem aditum inveniat, et per voluptatis mollitiem eo facilius, quo voluptuosiores invenerit, ad graviora peccata perducat. De laude itaque Salomonis adhuc subditur: (Vers. 9,10.) Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Columnas argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media charitate constravit, propter filias Jerusalem.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
