# Super Cantica Canticorum Expositio 3

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, (a) PROŒMIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/3

i. Postquam a paradisi gaudiis expulsum est genus humanum, in istam peregrinationem vitae praesentis veniens, caecum cor a spirituali intellecta habet. Cui caeco cordi si diceretur voce humana, sequere Deum, vel dilige Deum, sicut ei in Lege dictum est, semel foris missum et per torporem infidelitatis frigidum non caperet quod audiret. Idcirco per quaedam aenigmata sermo divinus animae lorpenti etfrigidaeloquitur, et de rebus quas novit, latenter insinuat ei amorem quem non novit. t. Allegoria enim animae longe a Deo positæ quasi quamdam machinam facit, ut per illam levetur ad Deum. Interpositis quippe aenigmatibus dum quoddam in verbis cognoscit quod suum est, in sensu verborum intelligit quod non suum est; et per terrena verba separatur a terra. Per hoc enim quod non abhorret cognitum, intelligit quoddam incognitum. Rebus enim nobis notis per quasallegoricaeconficiuntur sententiæ divinae vestiuntur, et, dum re cognoscimus exteriora verba, pervenimus ad interiorem intelligentiam. Hinc est enim quod in hoc libro, qui in cantieis canticorum conscriptus est, amoris quasi corporei verba poi untur, ut a torpore suo anima per sermones suae consuetudinis refricata recalescat; ut per verba amoris qui infra est, excitatur ad amorem qui supra est. Nominantur enim in hoc libro oscula, nominantur ubera, nominantur genae, nominantur temora; in quibus verbis non irridenda est (o) sacra descriptio, sed major Dei misericordia consideranda est; quia dum membra corporis nominat, et sic ad amorem vocat, notandum est quam mirabiliter nobiscum et misericorditer operatur. Qui ut cor nostrum (b) ad instigationem sacri amoris accenderet, usque ad turpis amoris nostri (c) se verba distendit. Sed unde se loquendo bumilialt inde nos intellectu exaltat; quia ex sermonibus hujus amoris discimus qua virtute in divinilatis amore ferveamus.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
