# Super Cantica Canticorum Expositio 4.1-25

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, 4.1 to 4.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.1

Hoc autem nobis solerter intuendum est, ne cum verba exterioris amoris audimus, ad exteriora sentienda remaneamus; et machina, quae ponitur ut levet, ipsa magis opprimat, ne levemur. Deberi ergo in verbis istis corporeis eis,in verbis exterioribus quidquid interius est quaerere, et loquentes de corpore, quasi extra corpusfieri (d) debemus. Ad has nuptias sponsi et sponsae cum intellectu intimae charitatis, id est cum veste venire nuptiati necesse est; ne si veste nuptiali, id est digna charitalis intelligentia non induimur, ab hoc nuptiarum convivio in exteriores tenebras, id est in ignorantiae caecitate repellamur. Debemus per hæc verba passionis transiread virtutem impassibilitatis. Sic est enim Scriptura sacra in verbis et sensibus, sicut pictura in coloribus et rebus; et nimis stultus est qui sic picturae coloribus inbaeret, ut res quae pictae sunt ignoret. Nos enim, si verba quae exterius dicuntur amplectimur, et sensus ignoramus, quasi ignorantes res quae depictæ sunt, solos colores tenemus. Littera occidit, sicut scriptura est, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6); sic enim littera cooperit spiritum, sicut palea legit frumentum; sed jumentorum est, paleis vesci; hominum, frumentis. Qui ergo humana ratione utitnr, jumentorum paleas abjiciat, et frumenta spiritus edere festinet; ad hoc quippe utilis est, ut mysteria litterae involuta tegantur. Hinc enim scriptum est: Sapientes abscondunt intelligentiam (Prov. x, 14). Quia nimirum sub tegmine litterae spiritalis intelligentia cooperitur. Hine rursum in eodem libro scriptum est: Gloria Dei celare verbum (Prov. xxv, 2). Menti enim Dcum quaerenti tanto Deus gloriosius apparet, quanto subtilius atque inlerius investigatur, ut appareat; sed nuoquid quod in mysteriis Deus celat, nos requirere non debemus? Debemus utique, nam sequitur: Et gloria regum investigare sermonem (Ibid.). Qui enim jam corpora sua vel motus carnis regere et investigare noverunt, regis sunt.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
