# Super Cantica Canticorum Expositio 4.10.28-43

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, 4.10.28 to 4.10.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.10.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.10.28

Quid per Amana, Sanir, et Hermon, nomina videlicet montium, nisi potentes bujus saeculi intelliguntur Qui quanto ditiores, tanto excelsiores et firmiores apud intirmos esse videntur. Sed de his montibns sancta Ecclesia coronatur, quia dum regnum praedicat aeternum, dum exemplo suo omnia quae mundi sunt vilia esse demonstrat, ipsos etiam potentes ad poenitentiam inclinat, et sibi ipsi pro eorum (a) inquisitione coronam in cœlestibus parat. Sic quippe fit ut humiles superbos prosternant, et (b) infirmi excelsos inclinent. Ideo scriptum est: Omnis vallis implebitur, et oMni. mons et collis humiliabitur (Isa. XL, 4). Sed quid est quod non solum de montibus, sed etiam de capitibus montium coronanda431 esse dicitur, nisi, quod impletum videmus, quia jam ipsae excelsiores personae in Christum credunt, et ejus praeceptis per Ecclesiae praedicationem obediunt? Reges enim et imperatores Christo serviunt, coronas deponunt; et per poenitentiam in Ecclesia veniam petunt. Si itaque per capita montium summas personas intelligimus, bene per cubilia leonum et montes pardorum principes quique et ministri designantur, qui crudelitati inserviunt, et dolositatibus suis quos vi non possunt laedere decipiunt. Pardi quippe maculas in cute semper portant, per quos qui alii quam hypocritae vel discordes significantur? In iMis quippe qui credulitatem sectantur dæmones tanquam leones cubant. In illis vero quasi pardi montes aedificant, quos dum vitiis suis aliquas virtutes admiscere consentiunt, pro omnibus bonis suis laudis gloriam affectare compellunt. Hi itaque vere pardorum varietatem imitantur, quia dum cum virtutibus etiam vitia sectantur, quasi in vario corio coloris dissimilitudine dividuntur. Sed de cubilibus leonum, et de montibus pardorum Ecclesia coronatur, quia dum per ejus praedicationem et crudeles ad pietatem et hypocritae ad vitae humilis unitatem convertuntur, pro his omnibus praemium percipiet quod meretur. Cui iterum dicitur: (Vers.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
