Latin
Chapter 4
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 4.12
Unproofread scanNot analysed yet
Per oculos sponsæ sanctae Ecclesiae praedicatores, sicut dictum est, designantur; per crines vero populi multitudo figuratur; per collum autem sancti capitis et corporis conjunctio demonstratur, quae fides Ecclesiae intelligitur. Per hanc enim caput et corpus conjungitur, dum Christo quisque eo tenacius inhaeret, quo fidelior in bona conversatione habelur. In uno ergo oculorum et in uno crine colli sponsae sponsus vulneratur, quia profecto usque ad mortem crucis afficitur, ut unitas praedicatorum et plehis in Ecclesia. confirmetur. De cujus dilectione erga sponsam iterum subdit sponsus. (Vers. 10). Quam pulchræ sunt mammæ tua, soror mea sponsa