Latin
Chapter 4
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 4.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quod superius de sponsi uberibus diximus, hoc et hic cum de sponsa loquitur intelligi posseaestimarcus. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Per unguenta quippe ipsse virtutes quæ ex charitate oriuntur intelliguntur. Habent quippe etiam reprobi aliquando aromata quibus redolent, quia virtutes quasdam possidEnt, et bona opera perpetraot; sed quia sine charitate vivunt, in conspectu Dei nulla quae faciunt placent. Unde in judicio cum dicent y Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus (Matt. VII, 11)? respondebitur eis: Nunquam novi vos, discedite a me; omnes operarii iniquitatis. Bene ergounguenta Ecclesiae super omnia aromata redolere dicuntur, quia etsi opera reproborum aliquando hominibus placent, haecquae sancta Ecclesia ex charitate conficit, in divinis naribus sine cessatione redolent. Sequitur: (Vers. 11.) Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.