Latin
Chapter 4
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
Cui bene dicitur: Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Quid per vestimenta hæc, nisi sancta opera designantur, quibus praecedentium malorum turpitudo operitur, ne videatur? Hinc enim scriptum est: Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta suane nudus ambulet, et videatur turpitudo ejus (Apoc. xvi, 15). Thus vero per significationem pro oratione ponitur, sicut scriptumest: Ascendat oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL, 2). bancta itaque anima in hoc mundo, quanta potest, bona opera operatur, et bene operans desiderio et intentione sancta ad aeterna se extendit; nihilque boni agit, nisi ea intentione, ut ad coelestia quae diligit quandoque pervenire possit. Bene igitur odor vestimentorum ejus sicut tburis esse perhibetur, quia in onnibus operibus suis orat, dum perveniendi intentione, ea quae potest bona operatur. Sequitur: (Vers. 12.) Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus.