Latin
Chapter 4
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 4.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim per has diversas aromatum species designatur, nisi sanctarum virtutum (b) odor et profectus, qui in sanctis habetur? Ex his quippe speciebus regalia uoguenta conficiuntur,exhis corporum sanitates inveniuntur. Bene igitur virtutes animarum designant, quibus congregatis et confectis, et bonus odor opinionis egreditur, et aegris animabus competens sanitas reparatur. Sed adhuc laus Ecclesiae a sponso repetitur, cum subditur: (Vers. ł5.) Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.