# Super Cantica Canticorum Expositio 4.20.1-17

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, 4.20.1 to 4.20.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.20.1

Recte in emissionibus, fons hortorum et puteus aquarum viventium describitur. Quid enim per fontem et puteum, nisi sancta Scriptura designatur? quae sic aquam sapientiae generat, ut et potantes semper reficiat, et tamen manare non desistat. Quae bene hortorum esse perhibetur; quia illorum specialiter est sancta Scriptura, in quorum montibus virtutum semina oriuntur. Sed quaerendum nobis est, quare fons et puteus utrumque simul Scriptura dicatur, cum fons in superficie appareat puteus vero in imis latens, omnes se quaerentes majori labore exerceat. Sed sciendum est, quod divina Scriptura in quibusdam manifesta existens, in quibusdam vero locis obscuram se praebens, et aliquando leviter sicut invenitur, tanquam fons potatur, et aliquando magna inquisitione (a) eget, ut inventa sumatur. Quod vero sanctae Scripturae intellectus per aquam designetur, ostenditur alibi cum divina voce de reprobis dicitur: Mittam eis sitim aquæ, et famem panis (Amos VII), 11). Et per Isaiam dicitur: Auferet Dominus ab Jerusalem et Juda omne robur panis et omne robur aquce (Isai. III, 1). Ubi notandum, quod robur panis prius, et postea robur aquae aufertur. Dum enim gravia dicta Scripturae non perquiruntur ut mandatur, paulalim a scientia decidit mens, ut aliquando levia etiam intellectu non capiantur. Sed aquae istae bene de Libano fluere cum impetu dicuntur: Libanus enim, ut dictum est, dealbatio interpretatur. In baptismo quippe dealbamur, dum amissa nigredine peccatorum, ad munditiam novae vitae reformamur. De Libano ergo aquee (b) putei cum impetu fluunt: quia in baptismo electi quique donum Spiritussancti accipiunt quo illuminati Scripturae sacrae sensum intelligunt. Quae Scripturae sanctae scientia tanto fluit impetu, ut electos dum tangit, ab hujus vitae amore submoveat, et ad aeterna gaudia vi impetus sui qaosque adhaerentes trajiciat. Hinc est enim quod in psalmo scriptum est: Fluminis impetus lætificat civitatem Dei (Psal.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
