Latin
Chapter 4
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut per oculos praedicatores intelliguntur, quia per eos Ecclesia illuminatur, similiter et dentes ejusdem possunt dici, quia per eos infideles consumuntur, et parvuli nutriuntur. Dentes quippe bene sancti praedicatores vocantur, quia dum sanctam Scripturam exponendo minoribus fratribuselucidant, quasi panem parvuIis, tanquam matres filiis commaslicant, quo infirmi ad fortiora convalescant. Hi nimirum bene sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, esse dicuntur, quia dum se a peccatis omnibus in baptismo ablutos esse recordantur,libenter onera mundi deponunt, ut ad coelestia consequenda et praedicanda quo liberius, eo facilius gradiantur. De quibus subditur: Omnes gemellil fetibus, et sterilis non est inter illas. Gemellos fetus omnes sancti praedicatores habent,quia dum in duobus præceptis charitatis caeteros homines supereminent, geminam dilectionem praedicant, et in ea duos populos, judaicum et gentilem gignere non cessant. Inter quos nullus est sterilis, quia profecto praedicator non est dicendus, si filios spiritales gignere contemnit. De quibus adhuc subditur: (Vers. 3)Sicut villa coccinea labia tua,et eloquium tuum dulce.