# Super Cantica Canticorum Expositio 4.4

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.4

Iidem praedicatores labia Ecclesiae dicuntur, quia nimirum per eo! populis praecepta vitaeloquitur. Qui bene sicut vitta dicuntur, quia dum fluxas cogitationes in cordibus hominum suis prædicationibus restringunt, quasi sparsos crines ne immoderate diffluant reprimunt. Sed quid est quod non tantum vittæ, sed coccineae comparantur, nisi quia per coccum flamma charitalis intelligitur, qua illi ardent,et per eos alii accenduntur?Per quos eloquium sanctae Ecclesiae dulcoratur, quia dum quae dicunt faciunt, praedicationes suas hominibus quasi sapidas escas apponunt. Sequitur: (Vers.3.) Sicut fragmen mali punici,ita genæ tuæ absque eo quod intrinsecus latet. 5.Quid per genas Ecclesiæ, nisi eosdem ipsos præ. dicatorcs intelligimus, qui dum in populis ut eisproficiant eminent, quasi in facie Ecclesiæ manifesti apparent? Per malum autem punicum ipsa Ecclesia designatur, quia dum multos populos in unitate fidei nutrit, quasi multa grana sub uno cortice stringit. Fragmen ergo mali punici sancti prædicatores existunt, quia dum se ut grana in divino servitio caeteris forlius affligunt, dum omnia mundana contemnunt, dum (a) voluptates suas abnegant et vitia sua omnino mortificant, (b) et cæteros extollunt, et dum per exempla sua cæteros nutriunt, quasi fracti et aperti se cibos offerunt. Sed quamvis magna sint quae eItrinsecus apparent, majora tamen in occulto relinent, quae divini oculi soli vident. Ideo subjunctum est: Absque es quod intrinsecus latei. Sequitur: (Yers. 4.) Sicut turris David collum tuum, quæ adificata est cum propugnaculis, mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
