# Super Cantica Canticorum Expositio 4.6

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.6

Collum quippe extendimus, quando longius prospicere volumus. Propter aliud ergo sancti praedicatores oculi, propter aliud dentes, propter aliud autem genae, et collum propter aliud convenienter vocantur. Bene igifur sicut turris David collum sanctas Ecclesiae dicitur, quia sancti praedicatores procul venientes bostes sanctae Ecclesiae speculantur, et fortiter resistunt, si quid in Ecclesia laedere conantur, et, libere terrena despicientes, caelestia contemplantur. Collum ergo propter hostium speculationem, turris vero dicuntur propter fortitudinem, et propter excelsam cælestium gaudiorum contemplationem. Quae turris recte David esse dicitur, quia David manu fortis interpretatur; per quod Christus significatur, cujus est quidquid forte et excelsum operatur. De qua subditur: Quæ aedificata est cum propugnaculis; milleclypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Cum propugnaculis turris David aedificata dicitur. quia sancti praedicatores contra adversarios homines, si necesse sit, miraculis armantar. Contra vitia autem se clypeis, muniunt, quia ne spiritalibus hostibus succumbant, virtutibus se i defendunt. In quibus omnis armatura fortium pendent, quia quisquis hostium cuneis fortiter resistere vult, id eis exempla videt, quibus (c) armatos bostes strenue valet superare. Mille autem hic pro perfecbone ponitur, quia in millenario numero omnes Domeni perfecti complentur. Sequitur: (Vers.5, 6.) Duo ubera tua sicut duo binnuli capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis donec aspiret dies, et inclinentur umbræ.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
