Latin
Chapter 4
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Per duo ubera duo praedicatorum ordines, unus in cireumcisione, alius in præputio, designantur. Qui bene sicut duo hinnuli capreao dicuntur, quia et filii Synagogae existunt, et in montibus contemplationum pascuntur. Gemelli vero ideo dicti sunt, quia concorditer praedicant, et concorditer sapiunt. ln liliis vero pascuntur donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, quia munditiam infatigabiliter sectantur, donec in die judicii praemia recipiant, quae in laboribus noctis assidue contemplantur. Sequitur sponsus, dicens: (Vers. 6.) Vadam (d) ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.