# Super Cantica Canticorum Expositio 4.9

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.9

Cum scriptum sit: Nemo vivit sine peccato, nec infans cujus vita est unius diei super terram (Job. XXIV, 4, sec. Septuag.), quid est quod sponsa tota pulchra esse dicitur, in qua macula non habetur? Alibi quippe scriptum est: Stellæ non sunt mundce inconspectu ejus (Job. xxv, 5). Et alibi: In multi, offendimus omnes (Jac. III, 2). Et Joannes apostolns ait: Si dixerimus (e) quia peccatum non habemus, veritas in nobis non est (1 Joan. i, 8). Et idem: Si dixerimus quianon peccamus, mentimur, etveritatem non facimus (Ibid. 6.) Sed dum sancta anima a peccatis quotidianis se per pœnitentiam mundat, dum quotidie peccata minuta cum lacrymis abluit, et amajoribus se observat,quamvis frequenter peccet, per assiduam tamen poenitentiam munditiam suam assidue servat. Hinc enim alibi praecipitur: Semper sint vestimenta tua candida (Eccli. ix, 8). Et illud: Justus autem ex fide vivit (Rom. I, 17). Quamvis enim mox ut peccat a justitia deviet, tamen dum semper credit in eum qui justificat impium, et assidue sub ejus fide peccata sua deflet, per assiduas ablutiones justitiam suam retinet. Se igitur ita mundanti sponsae consequenter dicitur: (Vers. 8.) Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni; coronaseris de capite Amana, devertice Sanir et Hermon, de cubilibus leQnum, de montibus pardorum.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
