Latin
Chapter 5
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Hujusmodi quippeelecti cor sponsi bene vocari possunt, qui quo amplius exteriora quae sunt in mundo, fugiunt, eo secrelius ea quae sunt interiora sponsi cognoscunt. De quibus procul dubio idem sponsus alibi dicit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et eo diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. xiv, 21). Dormit ergo sponsus, et cor ejus vigilat: quia dum Christus jam glorifiratus, in beatitudine quiescit, quicunque eum perfecte diligit, ut ad ipsum perveDiatallaborat. De qua vigilantia sponsa superius dixit: Cum esset rex in accubitu suo, nardus mea deditodorem suum (Cant. II, 11). Quod enim illud quiescere dormire dicatur, id manifestat quod alibi legitur: In pace in idipsum dormiam et requieseam (Psal. iv, 9). Quad tamen ipsum et ipsa sponsa de se dicere potest. Dicat ergo: Ego dormio, et cor meum vigilat. Ac si aperte mens sancta loqueretur, dicens: Dum amundanis tumultibus exterius dormio, Interiori cogitatione quæ sint caelestia vigilans penso. Sancti etenim viri dum terrena omnia despiciunt, dum tumultus mundi omnino fugiunt, dum otium in via Dei assumunt, nequaquam ut torpori vacent, ea dimittunt; sed interius laborantes, quae sint illa ad quae facti sunt, in corde aspicere contendunt. Neque enim ut torpeant dormiunt, sed ut liberius aeterna contemplantur, a transitoriis rebus quiescuut. Quos tamen aliquando sponsus ad profectum proximorum excitat, et ut eis cum quibus vivunt proficiant, ab otio quod diligunt, revocat. Cujus vocem audiens, etiam cum dormit, sponsa dicit: (Vers. 2.) Yox dilecti mei pulsantis. Quid etiam pulsans dicat, subjungit: (Vers. 2.) Aperi mihi (a) soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Causam etiam clamoris annectit, dicens: (Vers. 2.) Quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.