Latin
Chapter 5
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.6
Unproofread scanNot analysed yet
Tunica sua sponsa se exspoliavit, quia omnia exteriora, (a) quibus onerabatur, abjecit. De qua tunica dicitur: Nunc autem qui habet tunicam, vendat eam,et emat gladium (Luc. XXII, 36). Gladium quippe vendita tunica emit, qui pro aeternis temporalia abdicat: et in sancta conversatione vivens, verbum praedicationis acquirit. De quo dicitur: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephel, VI, 17). Pedes autem suos sponsa lavit; quia dum in sancto otio sancta anima vivii, opera sua studiose ad memoriam reducit: et quidquid in eis sordidum exminando deprehendit, lacrymis quotidianis et gemitibus plangit. Pedes itaque lavit, quia praeterita opera, quibus per hunc mundum dissolute ambulaverat, planxil. Pedes lavit, quia peccata abluens lacrymis, munda in conapectu dilecti sui apparere concupivit. Hos pedes iterum inquinare metuit; quia valde sollicita est, ne si in prælatione ponatur, per terrena ambulans, jterum suscipiat quod dimisit. Idcirco ab otio invita recedit; quia dum a maris fluctibus aliena est, quasi in littore posita securius vivit. Sed dilectus non leviter mortem proximorum tolerat. Ideoque propius accedens, per seipsum eam excitare non dubitat, dum dicitur: (Vers. 4.) Dilectus meus misit manumsuam per foramen, ventermeus intremuit ad tactum illius.