Latin
Chapter 6
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 6.13
Unproofread scanNot analysed yet
Ac si diceret: Tot virtutes in sancta Ecclesia fieri videns, quare in tanto tempore non percepi? Quare incredula perstiti? Cur tandiu per infidelitatem meam in tenebris ignorantiae perstiti? Sed propter quadrigas Aminadab conturbatur, quia quandoque per Christi praedicationem ad fidem suscipiendam excitatur. Aminadab enim apontaneus populi mei interpretatur. Et bene procul dubio Christus Jesus a Patre spontaneus populi mei dicitur; quia vere spontanea charitate ad populum salvandum descendit, et ut nos a morte relevaret, pia voluntate et benigna gratia mortem in cruce suscepit. Unde et ipse ad Patrem ait: Voluntarie saøcrificabo tibi (Psal. LIII, 8). Et unus ex redemptis ad Christum loquens, aiebat: Exaudi me, Domine, quoniam btnigna est misericordiatua (Psal. LXVIII, ł7). Propter quadrigas ergo Aminadab Synagoga conturbatur; quia quando tandem quatuor Christi Evangelia in mundo currentia, in cordibus hominum ferventia per fidem contemplatur, mox de infidelitatis suae tenebris confunditur, et oborta confusione salubri, ad poenitentiam commovetur. Cui Ecclesia benigne loquitur, dicens: (Vers. 12.) Revertere revertere, Sunamitis, revertere revertere, ut intueamur te.