# Super Cantica Canticorum Expositio 6.2

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.2

(Cap. VI. — Vers. t.) Dilectus meus (a) descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. i. Dilectus in hortum suum ad areolam aromatum descendit; quia Ecclesiam visitans, ad eos majori gratia venit, quos sanctis operibus et virtutum exemplis bonae famae odorem ex se proximis emittere cognoscit. In hortis pascitur, cum multarum animarum virtutibus delectatur. Lilia colligit, quando perfectos quosque ab hac vita succidil. Sed quia sancta Ecclesia in filiis suis fide Christo ita conjungitur, spe suspenditur, charitate conglutinatur, ut nihil extra Christum diligat, et eum sibi familiariter fide et amore inseparabilem teneat, ideo subjungit: (Vers. 2.) Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur (b) in liliil. Notandum quippe, quod Synagoga per praedicationem Ecclesiae ad fidem quandoque convertetur, ita ut se abnegans, Christum solum sequatur, et eodem desiderio diligat Cbristum, quo eum Ecclesia diligit, quem caeteris postpositis solum amat. Quam jam amicam factam, jam sponsam sibi conjunctam Sponsus alloquitur, congratulans et dicens: (Vers. 3.) Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
