# Super Cantica Canticorum Expositio 6.3

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.3

Pulchra et amica, suavis et decora sicut Jerusalem, Synagoga esse perhibetur; quia sancta quatuor Evangelia, aliquando conversa sicut Ecclesia sectabitur. Jerusalem quippe visio pacis interpretatur. Per quam bene sancta Ecclesia figuratur; quam dum in mundo semper pressuram patitur, viam fastidiens, quae sit pax patriae coelestis currendo contemplatur, confidens in eo qui discipulis suis dicebat: In mundo quidem pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum (Joan. xvi, 33). Digne autem Syuagoga conversa, sicut Jerusalem pulchra et amica et suavis et decora dicitur; quia dum sanctam Ecclesiam imitatur, quatuor Evangeliorum praecepta operatur, a quibus pulchritudinem morum accipit ut placeat, exercitium sanctae operationis colligit ut in amicitia haereat, suavitatem mansuetudinis discit ut permaneat, speciem decorae conversationis ostendit, ut per exemplum trahat. De qua consequenter dicitur: Terribilis ut castrorum acies ordinata. Notum expertis est, quod milites cum in procinctu contra hostes vadunt, si strictim et concorditer gradiuntur, ab hostibus contra venientibus timentur: quia dum in eis aditum per scissuram non aspiciunt, qualiter eos penetrent, haesitantes non inveniunt. Illisque hoc impenetrabile munimem efficitur, quod concorditer ordinati seipsis semetipsos tuentur. Dum enim de seipsis sibi vallum efficiunt, intrandi ad se aditum hostibus non relinquunt, et ut occidantur appetiti, ipsi facilius occidunt. Sic in multitudine fidelium contingit, quae dum contra malignos spiritus pugnare non desinit, necesse est ut pace charitatis constringatur, (c) quo salva sit. Si enim pacem tenet, terribilis hostibus apparet. Si per discordiam scinditur, undique ab hostibus leviter penetratur. Pace se itaque muniat, unitate se vinciat, charitate se uniat; ut dum in seipsa per scissuram damnum non patitur, ducem suum semper exsultans sine confusione sequatur. In pace quippe oculus mentis mundatur, ut in ipsam beatitudinis visionem intendatur. Quam nemo sicut est, in hac vita conspicit; quia impossibile est patriam tenere, dum in exsilio unusquisque nostrum gemit. Ideo sanctae animae inardescenti, inhianti, propinquanti Sponsus respondet, dicens: (Vers. 4.) Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
