# Super Cantica Canticorum Expositio 6.7.1-19

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, 6.7.1 to 6.7.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.7.1

Concubinae quippe non vere, sed ficte dominos diligunt, et ab eis non posteritatem filiorum, (e) sed praesentiam expetunt, nec continentia se exercent, sed libidinem explere concupiscunt. Sic falsi praedicatores in Ecclesia existunt: quia dum non Cbristum, sed lucrum vel laudem diligunt, non spiritaliter et caste, sed carnaliter et libidinosc Christo se conjungunt. Bene ergo concubinae vocantur; quia Christum quem praedicant, non in spiritu, sed carne sectantur. De quibus apostolus Paulus dicebat: (/) Multi quidem secundum carnem ambulant, sed non secundum Christum (Phil. III, 38.) De quibusidem ipse ait: Quos sæpe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est. De quibus ipse idem ait: Hujusmodi non serviunt Domino Jesu, sed suo ventri (Rom. xvi, i8). Quae tamen concubinæ bene octoginta esse dicuntur; quia etsi toto corde terrena diligunt, cælestia tamen loquuntur. Octonarium quippe numerum per denarium ducimus, et ad octoginta venimus. Per decem autem Decalogus, sicut dictum est, significatur: per octo vero resurrectio, quia octavo die Redemptor noster resurrexissp- probatur. Praedicatores vero etsi falsi sunt, per desidenum tamen, et Scripturam divinam, et resurrectionem quam credimus, manifestant per verbum. Si enim aliud praedicarent praedicatores, inter Christianos non essent; de quibus in Evangelio Veritas ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribce et Pharisiæ: quæ dicunt facile, quæ autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 2). Sed quia et falsorum et verorum praedicatorum prædicatione plurimi ad fidem veniunt, et cum electis multi intrant, qui ad sortem electorum nonpertingunt, ideo subditur: Et udolescentularum non est numerus. Cum enim scriptum sit: Adolescentia et juventus vana sunt (Eccle. II, 10, ex Hebr.): quid per adolescenlulas has, (a) nisi animasintelligimus, quae dum vana hujus mundi sectantur quae diligunt, numerum eleclorum excedunt?De quibus per Psalmistam dicitur: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum (Psal.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
