Latin
6.7.20 to 6.7.35
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 6.7.20-35
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIX, 6). Quod enim electorum numerus apud Deum sit constitutus, manifestat apostoIus Paulus qui ait: Novit Dominus qui sunt ejus (11 Tim. II, 19). Et per semetipsum Dominus ait: Ego scio quos elegerim (Joan. XIII, is). Quos quia non imperfecte scit, sec perfecte novit, procul dubio et numerum in quo eliguntur, cognoscit. De quibus per Paulum dicitur: Quos enim præscivit et prædestinauit conformes fieri imaginis filii sui (Rom. VIII, 29). Bene ergo adolescentularum non est numerus; quia dum per vanitatem quam diligunt, in numerum electorum non currunt, extra remanentes quasi incognitionem divinam non veniunt. Quibus ipsa Veritas in futuro judicio dictura est: Nescio vos (Matth. xxv, 12); et: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Psal vi, 9). Sed dum reprobi mundana quaerunt, et per mulliplices cupiditates animum dividunt, sancta quaelibet anima in numerum electorum se stringit, multa quae videt faatidiens, unum quod non videt, ardenter appetit, quod quandiu non tenet, in fide se nutrit, in charitate se unit. Et dum id quod unum et idipsum est sequitur, de hujusmodi multis una Ecclesia conficitur, de qua per Sponsum dicitur: (Verg. 8.) Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suæ, electa genitrici suæ.