# Super Cantica Canticorum Expositio 6

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, (a) PROŒMIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6

Nec vacue attendendum est quod liber iste non Canticum, sed Canticum canticorum vocatur; sicut enim in veteri Testamento alia sunt sancta, et alia Sancta sanctorum, alia Sabbata, et alia Sabbata Sabbatorum; ita in Scriptura sacra, alia sunt Cantica, et alia Cantica canticorum. Sancta erant quæ in Tabernaculo, et quae exterius agebantur; Sabbata erant quae et singulis hebdomadibus celebrabantur; sed Sancta sanctorum secretiori quadam veneratione suscipiebantur, et Sabbata Sabbatorum nonnisi in suis festivitatibus colebantur. Ita Cantica canticorum secretum et solemne quoddam interius est, quod secretum in occultis intelligentiis penetratur. Nam si exterioribus verbis attenditur, secretum non est.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
