Latin
Chapter 7
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 7.16
Unproofread scanNot analysed yet
Dum sponsa Sponsi dulcedinem experta se reficit, de proximo etiam cogitat, quem ipsius Sponsi praecepto sicut se diligit; et quia Sponsi (c) præcepta intelligit, etiam ut alii intelligant concupiscit, dicens: Veni, dilecte mi, egrediamurin agrum. Ager quippe, teste Veritate, est hic mundus (Matth. XIII). In agrum vero cum Sponsa Sponsus egreditur, (d) quando Verbum Dei carne suscepta, in thalamo Virginis mundo monstratur. In villis commoratur, quando Gentes per fidem visitat, quam recipientibus largitur. Mane ad vineas surgit, quia post resurrectionem suam in gloria Patris sedens, ecclesias quas construit, etiam defendit. Si floruit vinea conspicit; quia omnem profectum Ecclesiae districto examine perpendit. Videt si flores fructus parturiunt, quia perspicit ad quem profectum teneri quique et imperfecti excrescunt. Videt etiam si floruerunt mala punica; quia perfectos quosque respicit, et quid utilitatis in proximis habeant, quasi in floribus fruclum cognoscit, de quibus bene sequitur: Ibi dabo tibi ubera mea. In malis punicis dat Sponso sponsa ubera; quia in perfectis vivit charitas gemina, ex qua dum jnfirma membra in Ecclesia nutriunt, quasi Christum lactant, quem in minimis suis esse praesentem cognoscunt. De quibus bene subditur: (Vers. ł3.) Mandragoræ dederunt odorem suum in portis nostris.