# Super Cantica Canticorum Expositio 7.2

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.2

(Cap. vu. — Verso 1.) Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum? i. Castra quippe militantium sunt. Castra ergo in Sunamite videbuntur; quia pro fide, quam modo impugnat, tunc robuste contra perfidos praeliabitur. Sed quia hoc per sanctam Ecclesiam fiet ut Synagoga convertatur, quia sermonibus et exemplis praedicatorum ad fidem convertetur, ideo recte ad laudem sponsae Sponsus se convertit, dicens: (Vers. i. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis tuis, filia principis? Filia principis sancta Ecclesia dicitur, quia praedicatione Christi in vitam novam regeneratur, qui per divinitatis potentiam, omni creaturae quam condidit, principatur. Quid autem sunt calceamenta Ecclesiae, nisi exempla præcedentium patrum, quibus in via mundi hujus munitur, ut per omnes tribulationes quae exsurgunt, confidenter calceata gradiatur? Unde alibi praedicatoribus Paulus dicit: Calceati pedes in præparationem Evangelii pacis (Ephes. VI, 15). Calceamenta quippe de mortuis animalibus fiunt. Et nos pedes spiritaliter calceamus, quando a patribus sanctis carne mortuis exempla sumimus, ut ad eorum similitudinem mundi hujus tentationes expugnemus. Potest tamen intelligi quod Ecclesia calceatur, quando in praedicatione sua ad perferenda insurgentia' mala morte Christi munitur. Pulchri ergo sunt sponsæ gressus calceatae, quae filia est principis; quia coram divinis oculis placet officium cujuslibet electi secundum exempla patrum praedicantis. Sequitur: (Vers. i.) Junctura (a) feminum tuorum, sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
