# Super Cantica Canticorum Expositio 7

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, (a) PROŒMIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7

Sciendum est etiam, quia in Scriptura sacra alia sunt Cantica victoria, alia Cantica exhortationis et contestalionis, alia Cantica exsultationis, alia Cantica adjutorii, alia Cantica conjunctionis cum Deo. Canticum victoriae est, quod Maria transacto mari Rubro cecinit, dicens: Cantemus Domino; gloriose enim honorificatus est: equum et ascensorem projecit in mare(Exod. xv, 1). Canticum exhortationis et contestationis est, quod Moyses Israelitis ad terram promissionis propinquantibus dixit: Attende cœlum quæ loquar, audiat terra verba ex ore meo (Deuter. XXXII, i). Canticum exsultationis est, quod Anna, perspecta fecunditate Ecclesiae in semetipsa, cecinit dicens: Exsultavit cor meum in Domino (I Reg. II, 1). Ubi per semetipsam figuratam fecunditatem prolis ecclesiasticae expressit, cum dicit: Sterilis peperit piurimos, et quæ mullos habebat filio, infirmata est (Ibid., 5). Canticum adjulorii David quod post praelium cecinit, dicens: Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 1). Canticum vero conjunctionis cum Deo, hoc est quod in nuptiis sponsi et sponsæ canitur, id est Canticum canticorum; quod tanto est omnibus Canticis sublimius, quanto et in nuptiis solemnitatis subliminoris offertur. Per illa enim Cantica vitia devitantur, per ista vero unusquisque virtutibus locupletatur; per illa cavetur hostis, per haec Dominus familiari amore complectitur.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
