# Super Cantica Canticorum Expositio 8.10.1-22

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, 8.10.1 to 8.10.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.10.1

Cum terrenae substantiae cupiditate Deus non diligitur, quia terrenus amor oculum cordis sordidat, ne divina claritas videatur. Contra quod in Evangelio dicitur: Beat mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mattk. v, 8). Et Joannes apostolus ait: Si quis diligit mundum, non est charita, Patris in eo (Joan. II, 15). Nec mirum, quomodo enim eum diligere potest, quem nescit? Aut quomodo eum scit, ad quem sciendum, oculum cordis claudit? Sed homo omnem substantiam domus suae pro dilectione tribuit, quando quidquid in mundo possidet, pro Christo distribuit; ut abjiciens quod impedit, Deum diligat, et terso pulvere sollicitudinum, oculos apenat ut videat. Et cum omnem substantiam dederit, quasi nihil eam despicit, quia postquam oculum tersit, et Deum conspexit, in illius visione quidquid possederat, nihil pendit. Hoc apostoli fecerunt, qui non solum possessa, sed etiam cupita, ut Christum sequerentur, dimiserunt. Quibus ipse Christus, pro quo omnia dimiserant, dicebat: Cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite.Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10). Sed quoniam abjecta terrena substantia non statim ad perfectionem ascenditur, quia rebus abnegatis, restat etiam labor, ut idem ipse homo a semetipso abnegptur, quatenus gradatim proiiciat, et quandoque perfectus non solum se, sed et alios secum ad vitam trahat, ideo de nova et tenera adhuc Ecclesiæ, vel unaquaque anima consequenter dicitur: (Vers. 8.) Soror nostra parvula est, et ubera non habet. i 1. Sororem Christus Ecclesiam vocat, quia de ipsis apostolis dicebat: Ite, dicite fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Sororautem parvula, ubera non habebat, quando in solis apostolisEcclesia erat, in quibus seipsam, vel alios nutrire lacte prædicationis non poterat (Mattk. XXVI). Quid enim Petrus aliis prædicaret, cum seipsum discipulum Christi in unius ancillae voce detestando et jurando negaret (Joan.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
