Latin
8.10.23 to 8.10.43
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 8.10.23-43
Unproofread scanNot analysed yet
xx)? Parva ergo Ecclesia ubera non habebat, quia post resurrectionem in una domo inclusa (Act. i), inter persecutores suos non dico praedicare, sed et videri timebat. Consequenter ergo dicitur: (Vers. 7.) Qutd faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est. Allocutus est Chrislus sororem suam, quando Spiritum sanctum super apostolos misit (Act. n), et eis in interioribus loquens, illos omnes mundi loquelas multiplici distributione docuit. Sed a quibus hoc quaerere intelligendus est qui omnia novit, nisi a sanctis patribus, quos ad quaerendum Spiritu sancto instigavit Quibus eodem Spiritus quo in quaestionem eos induxit, respondet protinus convenienter, et ait: (Vers. 9.) Si murus est, ædificemus super cum propugnacula argentea. it. Dato Spiritu sancto murussancta Ecclesia efficitur, quia quae prius timida erat, instruente eodem Spiritu omnipotente, ad resistendum adversariis impenetrabiliter roboratur. Quod manifestat idem Petrus sub ancilla timidus, mox contra principes rigidus,quibus dicebat: Obedire oportet Deo magi, quam hominibus (Act. V, 29). Et iterum: Si justum est vos potius audire quam Deumjudicate; nos enim non possumus quæ vidimus et audivimus, non loqui (Act. IV, i9). Et de caeteris discipulis scriptum est: Ibant di-,cipuli gaudentes a conspectu concilii,quoniam digni habitisunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41). Ecce qualis murus facta est Ecclesia, quae modo tenerrima, nec pedem cujuslibet gradientis sine sui laesione gerit, modo vero accepto mirabili artifice Spiritu sancto, (a) universi exercitus assultantiscontumelias illaesa contemnit. Super quam propugnacula aedificantur, quia utnon tantummodo se defendat, sed ut et impugnantes resistendo prosternat, miracula ei facere conceditur, quae cum hostes viderint, ab ejus aggressione jacula timentes terreantur. Que propugnacula bene argentea esse perhibentur, quia ipsa miracula cum verbi praedicatione donantur. Et quia argentum valde sonorum est metallum, argentea propugnacula existunt, quia per miracula factum est, ut eorum verba per universum mundum convalescerent, et fidei prædicationem inflexibiliter circumquaque diffunderent: quod manifestat Psalmista, dicens: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terro' verba eorum (Psal.