# Super Cantica Canticorum Expositio 8.16

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.16

Qui sunt isti pacifici qui mille dicuntur esse et ducenti, nisi illi superiores argentei, quos dum perfecte dimittimus, pacem per eorum distributionem cum sanctis nobis ipsis acquirimus? Unde et in Evangelio Dominus dicit Facile vobis amicos de mammona iniquitatis; ut cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Sed quid perducentos intelligimus, nisi duplicem retributionem quam acquirimus, dum (b) eos in hoc mundo perfecte pro Christo contemnimus? Mille ergo et ducenti Ecclesiae argentei existunt,quia dum fideles quique omnnia quae possident, ex toto relinquunt, et pacem sibi cum sanctis faciunt,et praesentis vitae remuneratiorem cum coelesti percipiunt. Et hoc est quod Dominus in Evangelio ait: Amen amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem aut matrem, aut filios, aut agros, propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc, domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam asternam (Marc. x, 29, 30). Sed quibus ista remuneratio sic duplicatur, nisi his qui custodiunt fructus ejus? Qui sunt autem qui fructus vineie custodiunt, nisi illi qui in sancto opere quod inceperunt, perseverantes existunt? Opus enim quod sancto desiderio incipitur, si constantia mentis usque ad finem non tenetur, sine fructu habetur; quia immature ab hoc unde processerat vacuatur. Ideoque Dominus in Evangelio ait: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22).Sequitur Sponsus, et dicit: (Vers. 13.) Quæ habitas, in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam.

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
