Latin
Chapter 8
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 8.17
Unproofread scanNot analysed yet
Sponsa in hortis habitat, quia sancta Ecclesia, vel quaelibet sancta anima in fructificationem virtutum mentem versat. Cujus vocem sponsus audire desiderat, quia hoc summopere Christo placet, ut perfectus quilibet vir infirmos quosque verbo sanctae praedicationis admoneat. Amici enim auscultant, quia fideles in Ecclesia, ut amicus sponsi loquatur, pio desiderio exspectant. Et notandum quod amicus est qui auscultat; quia qui Deum mente integra diligit, prredicantem quod diligit, libenter audit. Unde in Evangelio dicitur: Qui ex Deo est, verba Dei audit (Joan. VIII, 47). Sed quia dum Ecclesiave. ritatem praedicat, multi non intelligunt, multi quod percipiunt, pravo intellectu subvertunt; ideo admonendi ut praedicet, respondet sponsa, et dicit: (Vers. 14). Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ hinnuloque cervorum super montes aromatum.