# Super Cantica Canticorum Expositio 8.3

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.3

Laeva Christi vita praesens, dextera vero vita beata habetur. Caput autem nostrum spiritualiter mens esse perhibetur. Dicit ergo Synagoga praedicationibus Ecclesiæ jam conversa, exemplis roborata, imitatione sublevata: Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabiturme. Ac si diceret, quoniam nunc tandem Christi fidem teneo, ejus ineffabilem gratiam experior concupiscibilem, et quam desiderare nesciebam dulcedinem sentio; jam terrena omnia postpono, etiam ipsam vitam carnis pro ejus amore contemno, et ed ejus beatitudinem videndam totis desideriis anhelo. Hoc quippe quod rem aliquam amplectitur, ipsam quam amplectitur rem, ex omni parte intra se habere non ignoratur. Laeva ergo sub capite est, et:dextera amplexatur, quando sancta anima menti ea quæ videt supponit, et ea quæ non videt, omni conatu et universis suis cogitationibus appetit. Sunt quippe modo nonnulli, qui tanto desiderio coelestia sectantur, ut omnia visibilia pro nihilo reputent; mentem suam cælestibus studiis sine intermissione occupent; ut nihil aliud agere libeat; quidquid extra spiritalem actionem est, animus fastidiat, hanc solam diligat, caetera contemnat, nisi forte ea isti necessaria esse cognoscat. Isti vero sub capite laevam habent, (b) quia mente erecta ad beatitudinem Chrisli, vitam praesentem sub se vident. Et dextera Christi eos amplexatur; quia ex omni parte eos dilectio coelestis intra se retinens tuetur. Hujusmodi quippe viri sancto otio delectantur, in quo vitae beatae dilectione concupiscibiliter per contemplationem perfruuntur. In qua contemplatione oculum cordis mundant, ut Deum adhuc ctiam in hac carne positi, quantum humanae infirmitati datum est, videant, cujus visione se illuminent, suavitate reficiant. Isti illam beatitudinem jam aJiquantulum experiuntur, de qua in Evangelio Veritatis voce dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mattk. v, 8). Quod enim futurum est, jam in eis incipit compleri, quia etsi in hoc mundo adhuc in carne vivunt, jam tamen per hoc quod majus est in eis, extra carnem sunt. Ab his impletur quod per Psalmistam divina voce praecipitur: Vacate et videte, quoniam egosum Deus (Psal. XLV, 11). Hi enim quo sine mundi strepitu vivunt, eo mentem in Dei visionem per desiderium et contemplationem figunt. Et quoniam tales multi ex Synagoga in fine mundi, ut credimus, per conversionem erunt, bene ad hujusmodi dictum intelligitur: Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabilur me. De quibus et pro quibus Sponsus loquitur consequenter: (Vers. 4.) Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectum, donec ipsa velit. Sed quia hoc superius exposuimus (ad vers. 7 cap. II, etc.), iterum exponere recusamus. Sed de eadem Synagoga jam facta Ecclesia, filiae Jerusalem admirantes interrogant et dicunt: (Vers. 5.) Quæ est ista quæ ascendit deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum?

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
