# Super Cantica Canticorum Expositio 8

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, (a) PROŒMIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8

Et notandum, quia aliquando se Dominus in Scriptura sacra Dominum vocat, aliquando patrem, aliquando sacra Dominum vocat, aliquando patrem, aliquando sponsum. Quando enim se vult timeri, Dominum se nominat; quando vult honorari, patrem; quando vult amari, sponsum. Ipse per prophetam dicit: Si Dominus ego sum, ubi est timor meus? Si pater ego sum, ubi est honor meus (Malach. i, 6)? Et rursum dicit: Desponsavi te mihi in justitia et fide (Osee ii, 20). Vel certe: Recordatus sum diei despon" sationis tuæ in deserto (Jerem. II, 2). Et quidem apud Deum quando et quando non est, sed quia prius timeri se vult ut honoretur, et prius honorari ut ad eum perveniatur, et Dominum se propter timorem nominat, et patrem propter honorem, et sponsum propter amorem. Per timorem veniatur ad honorem, per honorem vero ejus perveniatur ad amorem. Quanto ergo dignius honor quam timor, tanto plus gaudet Deus pater quam Dominus dici; et quanto charius est amor quam honor, tanto plus gaudet Deus sponsus dici quam pater. In hoc ergo libro Dominus ct Ecclesia, non Dominus et ancilla, sed sponsus nominatur etsponsa: ut non soli litori, non soli reverentiae, sed etiam amori deserviatur, et in his verbis exterioribus incitetur affectus interior. Cum se Dominum nominat, indicat quod creati sumns; cum se patrem nominat, indicat quod adoptati; cum sponsum se nominat, indicat quod conjuncti. Plus est aulem conjunctos esse Deo, quam creatos et adoptatos. In hoc ergo libro ubi sponsus dicitur, aliquid sublimius insinuatur, dum in eo foedus conjunctionis ostenditur. Quae nomina in Testamento novo (quia jam peracta conjunctio Verbi et carnis Christi et Ecclesiae celebrata est frequenti iteratione memorantur. Unde Joannes dicit, Domino veniente: Qui habet sponsam, sponsus est (Joan. III, 29). Unde idem Dominus dicit: Non jejunabunt filii sponsi, quandiu cum illis est sponsus (Matth. IX, 15). Unde Ecclesiae dicitur: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. xi, 2). Rursum: Ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam (Ephes. V, 27). Et rursum inApocaIypsiJoannis: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt (Apoc. XIX, 9). Etrursum ibidem: Et vidi sponsam quasi novam nuptam descendentem de cœlo (Apoc. xxi, 2).

---

Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml.
