Latin
(a) PROŒMIUM
Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 9
Unproofread scanNot analysed yet
Nec hoc a magno mysterio abhorret, quod liber iste Salomonis tertius in opusculis ejus punitur. Veteres enim tres vitae ordines esse dixerunt, moralem, naturalem, et contemplativam; quas Graeci vitas, elhicam, physicam, theoricam nominaverunt. In Proverbiis quoque moralis vita exprimitur, ubi dicitur: Audi, fili mi, sapientiam meam, et prudentiæ meæ incliMa aurem tuam (Prov. i, 8). In Ecclesiaste vero natnralis: ibi quippe quod omnia ad finem tendunt, consideratur, cum dicitur: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Ecclel. I, 2). In Canticis canticorum contemplativa vita exprimitur, dum in eis ipsius Domini adventus et aspectus desideratur; cum sponsi voce dicitur: Veni de Libano, veni (Cant. iv, 8). Vel etiam ordines trium patriarcharum et vitas significavit, Abraham videlicet, Isaac, et Jacob. Moralitatem quippe Abraham per obedientiam tenuit; Isaac vero naturalem vitam puteos fodiendo figuravit. In imo enim puteos fodere, est per considerationem naturalem omnia quæ infra sunt, perscrutando rimari. Jacob vero contemplativam vitam tenuit, qui ascendentes et descendentes angelos vidit. Sed quia naturalis consideratio ad perfectionem non perducitur, nisi prius moralitas teneatur; recte post Proverbia, Ecclesiastes ponitur. Et quia superna contemplatio non conspicitur, nisi prius haec infra labentia despiciantur, recte post Ecclesiasten Cantica canticorum ponuntur. Prius quippE est mores componere; postmodum omnia quae adsunt, tanquam non adsint considerare; tertio vero loco munda cordis acie superna et interna conspicere. His itaque librorum gradibus quasi quamdam ad contemplationem scalam fecit, ut dum primum in saeculo bene geruntur, postmodum et honesta saeculi despiciantur: ad extremum etiam Dei intima conspiciantur. Sic autem generaliter ex voce Ecclesiae adventus Domini in hoc opere praestolatur, ut etiam specialiter unaquaeque anima ingressum Dei ad cor suum, tanquam aditum sponsi in thalamum conspiciat.