Latin
1.1.199.185 to 1.1.199.215
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.1.199.185-215
Unproofread scanNot analysed yet
604. Morbis continuis potius quam senio confectus e vivis excessit sanctissimus pontifex. Nutrix ejus adhuc superstes erat, decem saltem annis antequam ipse vita cederet: quo tempore eam Rusticianae patriciae commendavit ep. 46 libri iv. Praeterea de podagra, de stomachi languore, ac de variis aliis infirmitatibus saepe conqueritur Gregorius; at de senii incommodis, nusquam; quod sane non leve suppeditat argumentum nondum ita provectae aetatis. His adde quae scripsit sanctus vir ad Januariam Caralitanum episcopum ep. 1 lib. ix, pontificatus sui an. nono ante obitum quarto vel quinto. Nempe objurgare coactus hunc episcopum senem, pudorestatim videtur cohiberi, sib…que haec Apostoli ad Timotheum adhuc juvenem objicit: Seniorem ne increpaveris (I Timot. v, 1). Ergo juniorem se tunc agnoscebat prae Januario, proindeque vix credi potest ipsum tunc sexagenario fuisse majorem; verum quid de sua aetate suis in Dialogis ipse doceat consulamus. Lib. iii, c. 11, Gregorius referens miraculum in S. Cerbonio Populonii episcopo factum, tempore quo Totila Gothorum rex, Merulis octavo ab urbe Roma milliario castrametabatur, id suis diebus contigisse observat. Totila, qui regnare coepit an. 541, Romam bis obsidione cinxit et expugnavit annis videlicet 546 et 549. Prior obsidio in annum integrum protracta est, quo tempore Tolila non longe ab Urbe distabat. Unde vero propius videtur tunc id accidisse quod narrat Gregorius, eique ac aliis Romae degentibus ea ratione facile innotuisse. Sex autem aut septem annos eo tempore saltem natus erat; neque enim quae nobis adhuc vagientibus gesta sunt, ea nostris diebus evenisse dicere consuevimus. His perpensis, referendum existimo S. Gregorii ortum ad an. 540. Vigilii papae …tium (si tamen ejus pontificatus anni a tempore quo in locum S. Silverii injuste exauctorati suffectus est computandi sunt), Justiniani Aug. decimum tertium, Vitigis Gothorum regis, quem Bellisarius capta Ravenna vinctum duxit Constantinopolim, quintum et ultimum.