Latin
1.1.199.56 to 1.1.199.103
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.1.199.56-103
Unproofread scanNot analysed yet
Diacon. (Cf. Paul. Diac. ; Joan. Diac. lib. i, n. 1; Beda l. ii, Hist. c. 1; S. Greg. Turon. lib. x Hist. c. 1) tribuit Gordiano staturam longam, faciem diductam, virides oculos, barbam modicam, voltum gravem. Silvia mater Gregorii mundo valedicens (utrum viro demortuo, an adhuc superstite, incertum) juxta portam basilicae S. Pauli apostoli, secessum sibi delegit; quo in loco vulgo dicto Cella nova conditum oratorium ejus nomini dicatum, adhuc sua aetate stetisse testatur Joan. Diaconus. Silvia enim in Sanctorum album est relata, ejusque nomen Martyrologio Romano inscriptum legitur ad diem tertiam Novembris. S. Silviam in S. Andreae asceterio depictam jussu S. Gregorii refert laudatus scriptor: Sedens, inquit, depicta est Silvia, candido velamine a dextro humero taliter contra sinistram revoluto contecta, ut sub eo manus tanquam de planeta subducat. Reliqua ad vestimentum et ornatum ejus pertinentia lege apud Joannem Diaconum lib. iv, c. 83. Ad formam ejus quod attinet: Statura ei plena, inquit ibidem, facies rotunda quidem et candida, sed senio jam rugosa, quam ipsa quoque senectus putcherrimam fuisse significat, oculis glaucis et grandibus, superciliis modicis, Labellis venustis, vultu hilari, ferens in capite matronalem mitram. (Cf. Joan, Diac. l. i, n. 9.) De Gregorii majoribus nihil certi nobis traditum, nisi quod de senatoribus primis, ut docet Gregorius, Turonensis episcopus (Lib. x Hist. c. 1), coaevus scriptor, fuerit oriundus. Quibus verbis duplex hic sensus aptari potest, scilicet, aut Gregorium ab antiquis senatus Romani proceribus, illis nimirum vigente republica rerum dominis, genus duxisse, aut ejus patres inter primarios sui temporis senatores locum obtinuisse. Felicem papam atavum suum fuisse testatur ipse lib. iv Dialogorum, c. 16, et homil. 38 in Evangelia. Quis autem fuerit ille Felix, tertius an quartus, ambigitur. Joannes Diaconus quartum fuisse asserit, quem virum magnae in Christi Ecclesia reverentiae appellat;