Latin
1.2.2.25 to 1.2.2.45
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.2.2.25-45
Unproofread scanNot analysed yet
iii Dialog. c. 38: Mox effera, inquit, Langobardorum gens de vagina suae habitationis educta, in nostram cervicem grassata est, atque humanum genus, quod in hac terra prae nimia multitudine quasi spissae segetis more surrexerat, succisum aruit. Nam depopulatae urbes, eversa castra, concrematae ecclesiae, destructa sunt monasteria virorum ac feminarum, desolata ab hominibus praedia, atque ab omni cultore destituta, in solitudine vacat terra; nullus hanc possessor inhabitat; occupaverunt bestiae loca quae prius multitudo hominum tenebat. Easdem clades deflet hom. 17 in Evangelia, et alibi. Non dissimilia narrat Gregorius alter Turon. testis coaevus lib. iv Hist. c. 58, ubi praesertim observat spoliatas a barbaris ecclesias, occisos presbyteros et episcopos, ut sane decebat gentem aut idolorum cultui adhuc addictam aut Arianorum impietatibus corruptam. Victoribus tota cessit Italia, si Romam, Ravennam, finitimaque ac maritima loca excipias. Ravennae totiusque Italiae tunc praefectus erat Longinus Narsi successor datus, qui primus exarchi nomen assumpsit. Langobardorum furorem fugiens Paulinus, Aquileiensis episcopus seu patriarcha (sic enim eum appellat Paulus Diaconus (Lib. ii, c. 10 et 25), quasi novum hunc titulum pro praemio conflali a se schismatis fuisset consecutus), Gradum insulam et urbem Forojulii, hostibus, quod navibus carerent, inaccessam se recepit; ubi expleto 12 episcopatus anno mortuus Probinum habuit successorem. Alboinus, scelerum et singularis immanitatis qua uxorem coegerat cranio patris, quem ipse occiderat, uti pro poculo, poenas dedit ipsius uxoris artibus interemptus. Clebo postea quem sibi regem elegerant, elapsis decem et octo mensibus etiam occiso, Langobardi a mullis simul ducibus per decennium regi maluerunt.