Latin
1.3.206.113 to 1.3.206.146
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.3.206.113-146
Unproofread scanNot analysed yet
Legislator monasterii superiorem, priorem appellat, ut cap. 53. Ita etiam S. Gregorius lib. xxv Moral. ,num. 36, et saepe alibi. Hom. 40 in Ezech. nom. 31 legitur: Eo ipso zelo quo alios correxit, semetipsum convenit, et erubescit immunda cogitare, quae se in aliis recolit correxisse. Idem fere legerat in Regula S. Benedicti c. 2: Qualis debeat esse abbas, duobus in locis, maxime in fine: Cum de admonitionibus emendationem aliis adnumstrat, ipse efficitur a vitiis emendatus. In concilio Rom. iii, habito an. 601, prohibens in monasteriis missas publicas celebrari, ne populi frequentia et mulierum accessu servorum Dei quies turbaretur, addit: Quod omnino nec expedit animabus eorum, quae totidem verbis habentur Regul. Bened. c. 66. Verum in Expositione libri i Regum frequentius Regulae Benedictinae sententias et verba ipsamet adhibet; nec mirum, cum tunc abbas esset, atque his homiliis suos alumnos ad monasticae vitae perfectionem erudiret. In praefatione ad hunc commentarium plurimos loquendi modos ex laudata Regula petitos, quos colligere curavimus, invenies; ex quibus hunc tantum locum nunc proferemus, sed adeo luculentum, ut ad probandum S. Gregorium beati Benedicti discipulum fuisse sufficeret: Quare, inquit, et ejusdem arctissimae vitae magister optimus, summae veritatis discipulus praecipit, dicens: Probate spiritus si ex Deo sunt; et item: Nuntientur ei dura et aspera per quae itur ad Deum ut sciat ad quod intrat; quae cap. 58 Reg. totidem fere verbis exstant. Caetorum commentarium illum Gregorio vindicare et asserere hoc loco superfluum foret, cum id in praefatione praevia praestiterimus. Neque tamen inficias imus, aliqua esse a Claudio abbate addita; sed si velis quae ex Regula S. Benedcti deprompta sunt, Claudio tribuenda, idem superest argumentum de Benedictina Regula in monasterio S. Andreae recepta nostris adversariis dissolvendum. Nimirum hujus asceterii alumnus fuit Claudius, et sub abbatis Gregorii disciplina positus exceperat quae sanctus pater de libris Regum disseruerat et exposuerat, ut ipse testatur lib.