# Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.3.206.147-180

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], 1.3.206.147 to 1.3.206.180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.3.206.147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.3.206.147

xii, ep. 24. Si itaque Claudius S. Gregorii filius, sub-Regu'a S. Benedicti in Andreano monasterio militarit, quid de patre sentiendum? 2° Jam vero ut ipsum opinionis Baronii fundamentum convellamus, probandum est in Valeriae propagatam fuisse S. Benedicti Regulam; imo solam hic viguisse quando ea in provincia Valentio monasterium regebat. Id autem clare demonstratur ex epistola Fundani abbatis ad Simplicium, tertium a S. Benedicto Casinensis monasterii abbatem scripta; quam Mabillonius exhibet integram in praefat. ad Tom. I Act. Sanctorum, ac iterum propugnat Annal. Bened. lib. vi, num. 2. Summa epistolae est, eo tempore omnia Campaniae, Samniae, Valeriae, Tusciae, Liguriae, et aliarum Italiae provinciarum monasteria, dimissis peculiaribus Regulis, Benedictinam servare decrevisse. Hanc epistolam in codice manu exarato explo ravit Lucas Holstenius eruditus, bibliothecaee Vaticanae praefectus, suoque calculo comprobavit. Eumdem codicem recensuit quoque Mabillonius, nec ullas fraudis nolas observavit. Ergo paulo post S. Benedicti obitum monasteria etiam Valeriae, etsi fortasse prius ab Equitio instituta, sanctissimi Legislatoris Regulam sectabantur. Nec mirum ea coenobia, quibus S. Equitius nullam certam Regulam assignaverat, postea illam Monachorum Regulam discretione praecipuam assumpsisse. Imo potius miraculo proximam videretur, S. Benedicti Regulam, quae statim ac est condita, in duodecim monasteriis Sublaco proximis observata est, postea brevi temporis intervallo in Casinensi et Terracinensi coenobiis instituta, adhuc vivente S. Benedicto, in Sicilia et paulo post in Galliis disseminata, ab Hispanis expetita et culta; usque ad tempora S. Gregorii in provincia Valeriae non longe a Sublaco dissita, incognitam et neglectam prorsus fuisse; ita ut sic arguere cum Baronio liceat: Valentio in Valeriae monachus et abbas fuit; ergo a S. Benedicti legibus prorsus liber, alteri quam Benedictinae Regulae parebat. Scio Gallonium opinionis Baronii assertorem, de epistolae Fundani abbatis sinceritate dubitasse, quia Bernardi et Hugonis nomina, hoc, inquit, saeculo ignota in ea deprehenduntur.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
