Latin
1.3.206.205 to 1.3.206.229
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.3.206.205-229
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorium in synodo edixisse pene constat. Accedit Bonifacii IV et concilii Rom. an. 610 auctoritas. Cum enim clericos inter et monachos de muniis ecclesiasticis orta esset controversia, Bonifacius et synodi Patres ex Regula S. Benedicti, utpote jam inter canonica scripta Ecclesiae statuto relata, litem finiendam censuerunt, decreveruntque monachos a sacris ministeriis non arcendos: Neque enim, inquit pontifex, Benedictus, monachorum praeceptor, hujus rei aliquo modo fuit interdictor. 4° Aliud superest argumentum, idque invictissimum, quod petitur ex promulgatione Regulae Benedictinae in Anglia per monachos Romani S. Andreae monasterii a Gregorio Magno missos; at illud alteri loco reservamus, opportuniusque pertractabimus, quando de Anglorum ad fidem Christianam conversione, illorum monachorum opera, erit agendum. Interim vero respondeamus quibusdam, quae solvenda supersunt, contra nostram sententiam hic assertam vel jam objectis, vel objiciendis. Gregorius, inquies, quaedam ab Regula S. Benedicti plurimum dissona constitui… Nam cum novitiorum probatio vix ad annum integrum extendatur, juxta Bened. Regulae cap. 58, Sanctus Gregorius lib. x, ep. 24, scribit Fortunato, episcopo Neapolitano: Monasteriis omnibus fraternitas vestra districtius interdicat, ut eos quos ad convertendum susceperint, priusquam biennium in conversatione compleant, nullo modo audeant tonsurare. Ergo Gregorius Regulam S. Benedicti non erat amplexus, quam hac in parte improbavit. Respondeo S. Benedictum, etsi probationis novitiorum tempus ultra annum non protrahat, minime tamen vetare ulterius protendi; quapropter in plerisque congregationibus Benedictinis arctioris observantiae, fratrum conversorum probationi biennium impeditur, et monachi choro addicti aliquando justis de causis ultra annum probantur, illaeso S. Benedicti ejusque Regulae honore. Cur autem S. Gregorius biennium exercendis explorandisque novitiis assignaverit in dioecesis Neapolitanae monasteriis, ipse docet his verbis: Pervenit ad nos Mauricium quemdam, qui nuper in monasterio Barbaciani conversus est, ablatis secum aliis monachis, fuga de eodem monasterio discessisse. Qua in re praedictum nobis Burbacianum haec praecipitatio vehementer accusat, qui temere saecularem hominem, et non ante probatum tonsuravit.