Latin
1.3.206.31 to 1.3.206.61
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.3.206.31-61
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorium non a proximis Casinatibus Lateranense monasterium incolentibus institutum suum accepisse, ut communis ante Baronium ferebat opinio, sed a longe positis in Valeriae monachis; atque praeponderare debeant gravissimis rationibus quibus sanctissimum virum Benedictinae familiae vindicamus. …Constat ex supradictis, Gregorio, longe antequam de S. Andreae monasterio cogitaret, nota fuisse S. Benedicti gesta, miracula, scripta, scilicet regulam. Quanti autem fecerit hanc Regulam prodit lib. ii Dialog. ,c. 36: Scripsit, inquit, Monachorum Regulam discretione praecipuam, sermone luculentam. Regulae autem ab Equitio conscriptae nullibi meminit. Inierim sileo S. Gregorium fuisse vitae S. Benedicti admiratorem potius quam scriptorem, cui delineandae vix satis fuit integer liber secundus Dialogorum: nam alibi passim adhuc saepe in S. Benedicti laudes excurrit: de Equitio vero unico duntaxat capite 4 libri i loquitur. Quomodo ergo tanta de S. Benedicto ejusque legibus et institutis concepta existimatione, aliam si…pi suoque monasterio quaesivisset regulam, vir monasticae perfectionis amantissimus, quam Regulam Monachorum discretione praecipuam? Quando autem illam appellat κ«τ εξοχήν Monachorum Regulam, satis ostendit eam caeteris, si quae in Occidente jam receptae forent, esse anteponendam. De eadem proculdubio loquitur lib. xi, ep. 48, cum de Catello monacho scribit ad Urbicum abbatem: Quia monachus non sit agnovimus; ex parva enim eulogia quam Bonus monachus accepit, partem petendo, contentionem facere in itinere minime timuit. Quod ex quanta amaritudine cordis descenderit, tua poterit dilectio scire, si Regulam Monachorum scire voluisset. Scilicet S. Benedicti Regulam, cap. 54, de eulogiis vel quibuslibet munusculis non accipiendis sine abbatis praecepto, et cap. 34, ubi murmurationis malum ante omnia praecipitur amputandum; caveturque ne occasione rerum necessariarum sibi procurandarum tantum vilium subrepat. Urbicus in monasterio S. Andreae, aut saltem in alio Siciliae S. Gregorii munificentia condito praepositus fuerat, ex ep. 6 lib. v, postea abbas monasterii S.