# Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.3.206.62-112

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], 1.3.206.62 to 1.3.206.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.3.206.62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.3.206.62

Hermae apud Pa…ormum, unius ex sex Gregorianis coenobiis, in quibus ordinandis, auctoritate sanctissimi pontificis, velut praepositi generalis officium gerebat; quod vel ex laudata ep. 48 lib. xi liquet. Qua vero ratione Gregorius objicit Urbico et monachis ei subditis Regulam Monachorum seu Regulam S. Benedicti, hoc titulo deinceps in Conciliis passim et apud ecc'esiasticos scriptores designatam, nisi quia ejus praeceptis addicti erant? At si pro lege habebatur haec Regula in monasteriis Siculis a Gregorio conditis, q…idni etiam in Andreano Romae coenobio? A 6. Certe Gregorius ita Benedictinae Regulae assuefactus et velut innutritus videtur, ut ejus verba passim usurpet. Apud S. Benedictum congregationis nomine intel igitur monachorum coetus; eodemque sensu in Gregorianis Epistolis centies occurrit, ut ep. 48 lib. xi. Idem observavimus de voce utilitas sumpta pro rebus utilibus. Lib. x, epist. 32 et 61, officium divinum appellat, opus Dei, quod S. Benedicto familiare esse norunt, qui ejus Regulam legerunt. Eleganter S. Benedictus Reg. c. 64 monet abbatem, oportere prodesse magis quam praeesse. Et S. Gregorius Moral. lib. xxi, num. 22, nec praeesse gaudent sed prodesse. Abbati praecipit S. Benedictus Reg. c. 64: Oderit vitia, diligat fratres; et S. Gregorius, epistola 42 lib. xi ad Cononem abbatem scribit: Personas diligas, vitia persequaris. In Ep. 29 lib. xii S. Gregorius ait: Nam ad personam in priori loco positam respicit, qaidquid a minori delinquitur; sane sanctum Benedictum imitatus qui Reg. c. 36, ad ipsum (abbatem) inquit, respicit, quidquid a discipulis delinquitur. Apud S. Benedictum responsum idem est ac negotium. Cap. 51: Fratres qui pro quovis responso proficiscuntur. Ita etiam apud S. Doctorem, maxime initio ep. ad Leandrum praefixae libris Moralium: Cum me illic sedis apostolicae responsa constringerent. Passim apud utrumque eulogiae pro munusculis, solatium pro auxilio sumuntur. Non raro idem S.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
