# Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.4.6

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 1, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.4.6

Vix enim in monasterium sese receperat, cum ab ejus quiete abstractus a summo antistite, et diaconus septimus creatus est, tum ut ad altare ministraret, tum ut in partem pontificalis sollicitudinis succederet. Quod audis hic Gregorium factum diaconum vel levitam septimum, significat tunc adhuc Romae viguisse antiquum ·morem cujus meminit S. Cornelius papa in ep. apud Euseb. lib. vi, cap. 43, ut septem duntaxat essent diaconi, exemplo fortasse prioris et apostolicae Ecclesiae in qua septem tantum diaconi ordinali sunt. Hic etiam numerus septenarius, septem praecipuis Urbis regionibus et basilicis respondebat, quibus singuli diaconi praeficiebantur; hincque dicti sunt regionarii. (Cf: Greg. Turon. l. x, c. 2.) Vim sibi tunc factam explicat sanctus vir in epistola ad Leandrum jam toties laudata, testaturque sibi nolenti et renitenti obedientiae virtutem objectam, cui cedere coactus est. A quo pontifice consecratus fuerit, et in partem curae ecclesiasticae vocatus, neque Gregorius Turon. neque Paulus nos docent: hic tamen Pelagio secundo id adscribere videtur. Etenim diserte testatur Gregorium ab eodem pontifice diaconum effectum, et Constantinopolim missum. Cum itaque constet ipsum non Benedicti sed Pelagii II legatum seu apocrisiarium apud Augustum fuisse, inde liquet ad mentem Pauli, non a Benedicto, sed a Pelagio II papa effectum eum esse diaconum.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
