Latin
Book 1, Chapter 4
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Haec apud Paulum legerat Joannes Diaconus; cumque in his maxime quae de Gregorio refert ante adeptum pontificatum, ab ejus sententia recedere non soleat, sed ipsa ejus verba et periodos integras transcribere, quando hic a Paulo dissentire conspicitur, liquet id non temere sed gravissima de causa factum. Nimirum aliter haud dubie in Romanae Ecclesiae scrinio legerat Joannes, ac in Pauli historia. Eminentissimus cardinalis Baronius Joannis opinionem impugnat, non alia ratione quam tuendae suae chronologiae necessitate; sed eam stare non posse jam a nobis demonstratum, aliundeque non ita nobis contemnenda videtur Joannis auctoritas. S. Gregorii vitam scripsit hic Ecclesiae Romanae diaconus tum ex ejus epistolis aliisque operibus collectam, tum ex antiquis Ecclesiae monumentis, in scrinio seu tabulario summorum pontificum asservatis. Haec quidem magna exparte ad nos minime pervenerunt; sed cum videamus illius scriptoris diligentiam et fidem in legendis S. Doctoris operibus quae prae manibus habemus, nullatenus desiderari (quae enim ex ipsis excerpsit, eadem apud S. Gregorium leguntur vix unica voce mutata) quidni de ejusdem optima fide ac sinceritate certi et securi simus in aliis laudandis? Certe Joannem Diaconum in suspicionem vocando vel fraudis vel incuriae, alterius Joannis, scilicet papae VIII, pulsatur auctoritas; qui et illum ad vitam S. Gregorii conscribendam hortatus est, et scriptam approbavit, haud dubie praemisso accurato examine, uti sane tanti momenti opus postulabat. Igitur cum Joanne Diacono asserendum putamus a Benedicto I avulsum e monasterio S. Gregorium, et assumptum fuisse ad Ecclesiae ministerium. Benedictus I, mortuo Joanne III, rexit Ecclesiam a mense Maio anni 573 ad finem Julii an. 577; elapsisque tribus mensibus et paucis diebus, Pelagius II creatus est summus pontifex; quo sedente, officio diaconi Gregorius in Ecclesia Romana fere fungi coepit, quod a Benedicto ejus antecessore paulo ante mortem ordinatus esset. Hac quidem ratione conciliari posse Joannem Diaconum cum Paulo non diffidimus. Quid enim vetat dicere cum Joanne, a Benedicto primo Gregorium assumptum fuisse ad Ecclesiae Romanae diaconatum, et fortasse ad legationem apud imperatorem obeundam; quae cum nonnisi mortuo Benedicto, sedenteque Pelagio H, ejus successore, fuerint impleta, Paulum Diaconum non immerito scripsisse haec a Pelagio facta?