# Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.4.9

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 1, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.4.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.4.9

S. Eulogius Alexandrinus patriarcha videtur sensisse S. Gregorium archidiaconum fuisse, penes quem erat summa bonorum omnium ecclesiasticorum praefectura. Eulogius enim, Gregorio nostro, pernecessarius, asserit in libro de administratione ecclesiastica contra Novatum, archidiaconum in Ecclesia Romana mortuo episcopo semper succedere ex veteri more et constitutione. Quo pacto vero id asseverasset, si intellexisset S. Gregorium, etsi non archidiaconum, ad summum sacerdotium provectum fuisse? Non potuit autem ignorare de amico sibi familiarissimo, utrum a diaconatu tantum an ab archidiaconatu ad pontificatum ascendisset. At credibil… est Eulogium, de veteri Ecclesiae consuetudine tunc antiquata loqui; nempe agit de S. Cornelio papa, a quo dicit Novatum Ecclesiae Romanae arcbidiaconum, presbyterum factum fuisse, ne, si in archidiaconatu remaneret, sibi successor daretur; quippe arcbidiaconum succedere summo sacerdoti statutum erat pro hujus temporis more.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
