Latin
Book 1, Chapter 5
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Argumentum. l. Gregorius Constantinopolim mittitur a Pelagio II. 2. Ejus vivendi ratio in aula. 3. Quibus cum sociis. 4. Quae ab eo Consantinopoli sint gesta. 5. De pellendis Langobardis Pelagii papae sollicitudo. 6. Eutychii novam haeresim Gregorius comprimit. 7. An cum Joanne Eutychii successore jam tum decertaverit. 8. Ex tempore collationis cum Eutychio habitae, nostra chronologia stabilitur. 9. De nova alia haeresi fama. Quid de ipsa Gregorius senserit. 10. Libros Moralium elucubrat. 11. Praecipui ejus amici ex aula. Filium imperatoris ex sacro fonte suscipit. 12. Quamdiu in urbe regia manserit. 13. Romam redit sacris reliquiis ditatus. (An. 578 usque ad 585.) Non multo post suam in Ecclesiae Romanae ministerio et diaconatu provectionem S. Gregorius Constantinopolim migrare jussus est a Pelagio II, ut in ea urbe totius imperii sede, negotiis ecclesiasticis curam et sollicitudinem impenderet, apocrisiariique (Latine responsalem diceres, vel potius negotiorum curatorem) ibi officio fungeretur. Etsi vero arduum sit decernere quo anno haec ei provincia demandata est, vero tamen propius est eum ad id muneris assumptum fuisse an. 578 aut sequenti, quod Tiberius post Justini obitum coepit imperare solus; nec diu post subrogatum Benedicto I Pelagium II, qui gratum proculdubio se facturum Augusto putavit, talem tantumque virum, praecipuis olim reipublicae muniis egregie defunctum ipsique probe notum legatum ad cum mittendo.