# Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.5.13

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], Book 1, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.5.13

Jam vero de reddendo Romae Gregorio cogitemus, et quem abeuntem comitati sumus, redeuntem prosequamur. Rediit autem magnis muneribus, nimirum sanctissimis reliquiis ditatus, scilicet brachio S. Andreae apostoli, et capite S. Lucae, quae sacra pignora ab imperatore impetrata in suo Romano monasterio collocavit, ut refert Baronius (Ad an. 586, num. 24) ex priori pagina Vaticani cod. signati numero 153. Neque huic narrationi contrarium est quod dicit ipse Gregorius lib. iv, ep. 30, ad Constantinam Augustam, consuetudinem non esse, ut quando sanctorum reliquiae dantur, quidquam de corpore tangere praesumatur; nam loquitur de Romanorum et Latinorum, non vero Graecorum more et consuetudine. Italiae quoque reportavit ab Mauricio Augusto spem proximi auxilii, quod brevi adfuit, duce Smaragdo exarcho Longini successore. Si tamen quis contendat Smaragdum Gregorii reditum praevenisse, de re tam incerta minime pugnabo; neque enim expeditum est certo assignare quo tempore Gregorius repatriaverit. Id vero constat ejus precibus et sollicitationibus impetratum hoc subsidium. Caeterum ex epistola 1 Pelagii ad Eliam Aquileiensem episcopum, discimus quid Italiae praestiterit Smaragdi adventus: gratulatur enim summus pontifex, quod, per labores atque sollicitudinem excellentissimi filii Smaragdi exarchi et chartula…ii sacri palatii, pacem et quietem Deus donare dignatus sit.

---

Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml.
