Latin
Book 1, Chapter 6
Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sancto viro in monasterii recessu otium et latebras quaerenti, diu tamen iis prorsus frui non licuit, aut ab omnibus penitus ecclesiasticis negotiis feriari. Nam ut olim Hieronymus S. Damaso papae, Prosper S. Leoni Magno, sic ille Pelagio Juniori in scribendis epistolis adjutor fuit. Ita sensit Baronius; et sane ipsi tribuit Paulus Warnefridi lib. iii de gestis Langobardorum, satis utilem epistolam a Pelagio papa Eliae, Aquileiensi episcopo, missam,. quam, inquit, beatus Gregorius, cum adhuc esset, Diaconus scripsit. Tres editae sunt tum a Baronio (Ad an. 586, num. 26), tum a Conciliorum collectoribus Pelagii II epistolae ad Eliam et ad alios Istriae Ecclesiae episcopos et filios, pro trium capitulorum causa tumultuantes. Unum est trium illarum epistolarum argumentum, unus scopus, stylus plane non absimilis; proindeque idem omnium scriptor Gregorius a quo unam saltem scriptam esse Pauli constat testimonio. Adde quod his in epistolis quas Gregorius jam pontifex factus ad eosdem schismaticos scripsit, vel ad alios quos in condemnatione trium capitulorum haerere noverat; eadem pro pacis hostibus charitas ferveat, pro anxiis et scrupulosis eadem indulgentia elucescat. Et de iis quidem postea fusius; nunc autem paucis exponendum quid tribus epistolis nomine Pelagii II scriptis potissimum contineatur.